CODEX Canonum

CODEX Canonum
CODEX Canonum
dicta est Collectio Canonum, a Conciliis sancitorum, quae post habitam icaenam Synodum inchoata et usque ad Concilium Chalcedonense, Oecumenicum IV. continuata est. Habuit autem primus Codex Canones non nisi CXXXVIII. 20. nempe Nicaenos; 25. Ancyranos; 14. Neocaesarienses; 59. Laodicenos et 20. Gangrenses: postea vero crevit ad tempora Concilii. Chalcedonensis; a quo, ut et Iustiniani Imperatoris Novellâ 131. confirmatus est; ad Canones CCVII. accedentibus Antiochenis 25. Constantinopolitanis 7. Ephesinis 8. et Chalcedonensibus 29. Quoraum ordo Conciliorum in Concil. Constantinopol. in Trullo, Can. ἐπισφραγίζομεν est idem, qui in Codice universae Ecclesiae invenitur observatus. Sunt quidem alia Concilia Synodique et in iis seripti Canones, antiquiores relatis: qui tamen Coditi Canonum Ecclesiae universae illati non sunt. Post tempora itaque Synodi Nicaenae I. Ecclesia duplici iure regi coepit; Divinô, quod in sacris literis; et Canonicô, quod in Codice Canonum continebatur. Qui Codices ambo in Conciliis, in medio consessus, ponebantur, ut ex iis dogmata pietatis explorarentur, obortae haereses refutarentur, et controversiae ad disciplinam Ecclesiasticam, sacramque politiam pertinentes dirimerentur. Vide Concilium Chalcedon. Act. 4. Atque hiius Coditis Canonum tribus Exemplaribus MSS. ex Vaticana Bibliotheca depromptis, usos se testantur in Praefat. selecti saeculô anteriore Viri ad Emendationem Gratiani. Graece vero primus ex antiquissimo Ecclesiae Hilarianae Pictav. codice eum edidit Lutetiae, A. C. 1540. Ioh Tilius. (Versionem antiquam, quam usque ad Chalcedonensem Synodum Ecclesia Romana habuit, Iustellus in Biblioth. Iuris Canon. vet. Tom. 1. p. 277. repraesentavit. Aliam dein instituit Dionysius Exiguus, qui interpretationi suae addidit Canones, qui vocantur Apostolorum, Sardicense Concilium, item Africana quaedam: ultra quae decreta quoque Pontificum Roman. a Siricio orsus, subiunxit; cum Collectores eô antiquiores, decretales Pontificum Epistolas, Synodorum contenti regulis, omisissent, etc.) Et hic fuit Codex Ecclesiae Universae seu Catholicae, quô usus Oriens, et quem Occidens in Latinum vertit: a Iustello vulgatus A. C. 1610. et restitutus; iterumque publicatus a filio eius A. C. 1661 additis Canonibus Ephesinis et Chalcedonensibus. Lumen eius aliquantum obscuratum. postquam Graeci habitâ Synodô Trullanâ ediderunt alium Codicem, qui fuit Codex Ecclesiae Orientalis, paulo diversus a Codice Ecclesiae Universae. Quod discrimen cum non adverteret Cardinal. Perronius malae fidei sine causa Christophorum Iustellum
arguit, quod in Codicem Univers. eccles. non admiserit Saricenses Canones; hienim in primario illo Codice extirêre numquam, postea demum additi. Sequenti tempore Corpus Canonum, item Corpus Codicis Canonum, et Liber Canonum appellari coepit: unde Iuris Canonici origo. Vide supra ubi de Canonibus Conciliorum. Sed et aliae Occidentis Ecclesiae, praeter Romanam, de qua dictum, suum habuêre Codicem Canonum, de quibus strictim hae subiungo, ex Gerh. von Mastricht, Histor. Iaris Eccles.
Codices Canonum, Ecclesiarum variarum.
Africanae Ecclesiae Codex duplex fuit, alter Universae Ecclesiae, de quo supra: alter particularis, ex Synodis Africanis compilatus, et in Concilio Carthaginensi post Consulatum Honorii XII. et Theodosii VIII. A. C. 419. confirmatus, auctoritate CCXVII. Episcoporum Africae, publiceque receptus in tota provincia et Actis Concilii iusertus. Scriptus est autem Latine primum, postea vero Graece versus est, sicque sub titulo Concilii Carthaginensie, Codici Ecclesiae Orientalis inserrus. Idem in Codicem Canonum Ecclesiae Roman. relatus est, a Dionysio Exiguo: utraque in lingua editus a Christ. iustello Parisiis A. C. 1614. cum Notis. Britannicae Ecclesiae Codex, qualis fuerit, an ille Ecclesiae Universae an particularis, haerent Eruditi. Praetatus von Mastricht eundem fuisse cum Codice Ecclesiae Romanae, verisimile esse iudicat. Carolinus Codex. Catholicae Ecclesiae Codex, quae initia habuerit, quibusque accessionibus creverit, diximus: Postquam a Iustiniano Imperatore confirmatus est, pars Iuris Civilis esse coepit: indeque Imperator passim deprompsit Ecclesiasticas suas Constitutiones, quae in Novellis ac Codice exstant. Dionysii Exigui Codex, vide infra. Gallica Ecclesia, sub Carolo M. ab Hadriano Pap Codicem Dionysii Exigui accepit; sed praeter hunc, iam antea habuit Codicem peculiarem, Gallicorum Conciliorum Canones complectentem: in quem successu temporis adoptati etiam Canones exterorum Conciliorum, puta Africani: item Decretales quaedam Epistolae Pontificum. Germania, quô Codice Canonum primis temporibus usa sit, incertum est. Temporibus Riculfi Episcopi Moguntini eo pervenit Compilatio Isidori Mercatoris, de qua suô loco. Hispania duplici quoque Codice usa est, alterô Ecclesiae Universae, quem a Rom???ms accepisse probabile est: alterô Speciali, e Conciliis potissimunt Hispaniae collecto; quibus addita quaedam ex Conciliis Galliae, item Epistolis Decretalibus Pontificum Romanor. Orientalis Ecclesiae Codex sextô Oecumenicô Trullanô A. C. 681. confirmatus, constat ex Codice Canonum Ecclesiae Univers. et additionibus iis, quas Canon 2. Synodi Quinisextae refert. Accesserunt nempe Canones Pseud- Apostolici, Sardicenses, Africani; Item Episcoporum, Patrum, Patriarcharum quorundam Canones et Epistolae. Vide editionem Parsiensem huius Codicis A. C. 1620. cum Balsamonis Commentar. Romanus Codex, a Codice Ecclesiae Catholicae diversus. Non diu etenim conrenta Ecclesia Roman. Canonibus Nicaenis, et qui cum Nicaenis pari anibulabant passu, eôdem cum Orientalibus studiô Canones colligere coepit! eosque conquisivit ex Oriente et Latine transtulit. Et quidem antiquam Codicis Canonum versionem habuit, ulque ad aetatem Dionysii Exigui, qui aliâ Codicis versione adornatâ Decretales primus addidit, meruitque, ut Collectio eius statim Romae recepta, Corpus Canonum simpliciter appellaretur, et Carolo M. a Pontifice, in usum Ecclesiae Gallicanae traderetur. Praeter hunc vero Codex Romanae Ecclesiae, editus primum Moguntiae A. C. 1525. postea Lutetiae, in usu quis fuerit. et in quibus a Codice Dionysii et Codice Ecclesiae Universae diverus, pluribus vide apud laudatum supra, Histor. Iuris Eccl. Auctorem. Ecclesiae Universae seu Catholicae Codex, a Iustiniano confirmatus Nov. 131. vocatur ὑπὸ τῶ τεςςάρων ἁγίων συνόδων εντεθέντα, A sanctis 4. Synodis constituta etc. Vide quae dicta retro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium — Der Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium (CCEO) ist das Gesetzbuch der katholischen Ostkirchen. Das legistische Äquivalent für die lateinische Teilkirche (d. h. römische Kirche) ist der Codex Iuris Canonici (CIC). Der CCEO wurde am 18.… …   Deutsch Wikipedia

  • Codex canonum Ecclesiarum orientalium — Code des canons des Églises orientales Le Code des canons des Églises orientales (en latin, Codex canonum Ecclesiarum orientalium, abréviation CCOE en français comme en latin) est un recueil de droit canonique conçu pour les Églises catholiques… …   Wikipédia en Français

  • ORIENTALIS Ecclesiae Codex Canonum — a Codice Ecclesiae universae seu Catholicae, quô usus olim Oriens, et quem Occidens in Latinum vertit, distinctus, editus a Graecis est habitâ Synodô Constantinopoli in Trullo. Quod cum non attenderet Perronius Cardin. in Respons. ad Magnae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Codex Iuris canonici — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

  • Codex Juris Canonici — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

  • Codex Juris canonici — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

  • Codex des Kanonischen Rechtes — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

  • Codex des Kanonischen Rechts — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

  • Codex des kanonischen Rechtes — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

  • Codex des kanonischen Rechts — Der Codex Iuris Canonici (CIC; zu deutsch: Codex des kanonischen Rechtes) ist das Gesetzbuch der katholischen Kirche im lateinischen Bereich. Es wurde in seiner jetzigen Fassung am 25. Januar 1983 von Papst Johannes Paul II. mit der Apostolischen …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”